LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 12.25.p2

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Proxima Iudaeae Syria supra Phoenicen styracem gignit circa Gabala et Marathunta et Casium Seleuciae montem . arbor est eodem nomine, cotoneo malo similis, lacrimae ex austero iucundi odoris; intus similitudo harundinis, suco praegnans. in hanc circa canis ortus advolant pinnati vermiculi erodentes, ob id scobe sordescit. styrax laudatur post supra dicta ex Pisidia [Side], Cypro, Cilicia, Creta, minime ex Amano Syriae medicis, sed unguentariis magis. colos in quacumque natione praefertur rufus et pinguiter lentus, deterior furfurosus et cano situ obductus. adulteratur cedri resina vel cummi, alias melle aut amygdalis amaris. omnia ea deprehenduntur gustu. pretium optimo $X$ XVII. exit et in Pamphylia, sed aridior minusque sucosus. dat et galbanum Syria in eodem Amano monte e ferula, quae eiusdem nominis, resinae modo; stagonitim appellant. quod maxime laudant, cartilaginosum, purum ad similitudinem hammoniaci minimeque lignosum. sic quoque adulteratur faba aut sacopenio. sincerum, si uratur, fugat nidore serpentes. permutatur iu libras $X$ V.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable