Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 12.26
lat pliny elder phi001 perseus lat2
medicinae hoc tantum, panacen et unguentis eadem gignit, nascentem et in Psophide Arcadiae circaque Erymanthi fontem et in Africa et in Macedonia, ferula sui generis quinque cubitorum, foliis primo quaternis, mox senis in terra iacentibus, ampla magnitudine rotundis, in cacumine vero oleagineis, semine muscariis dependente ut ferulae. excipitur sucus inciso caule messibus, radice autumno. laudatur candor eius coacti ; sequens pallido statera, niger colos inprobatur. pretium optimo in libras $X$ II. ab hac ferula differt quae vocatur spondylion foliis tantum, quia sunt minora et platani divisura. non nisi in opacis gignitur. semen eodem nomine sills speciem habet, medicinae tantum utile. dat et malobathrum Syria, arborem folio convoluto, colore aridi folii, ex quo premitur oleum ad unguenta, fertiliore eiusdem Aegypto. laudatius tamen ex India venit. in paludibus ibi gigni tradunt lentis modo, odoratius croco, nigricans scabrumque, quodam salis gustu. minus probatur candidum . celerrime situm in vetustate sentit. sapor eius nardo similis esse debet sub lingua. odor vero in vino subfervefacti antecedit alios. in pretio quidem prodigio simile est, a denaris singulis ad $X$ CCC pervenire libras, folium autem ipsum in libras $X$ LX. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable