Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 12.27.p1
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Oleum et omphacium est. fit duobus generibus et totidem modis, ex olea et vite, olea adhuc alba expressa , deterius ex druppa. ita vocatur prius quam cibo matura sit, iam tamen colorem mutans; differentia quod hoc viride est, illud candidum. e vite psithia fit aut aminnea. cum sunt acini ciceris magnitudine, ante canis ortum, in prima lanugine demetitur uva eiusque melligo. reliquum corpus sole coquitur — nocturni rores caventur in fictili conditae—; melligo coligitur subinde et Cyprio aere servatur . optima quae rufa acriorque et aridior. pretium omphacio in libras $X$ VI. fit et alio modo, cum in mortariis uva inmatura teritur siccataque in sole postea digeritur in pastillos. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable