Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 12.28.p1
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Eodem et bryon pertinet, uva populi albae. optima circa Cnidum aut Cariam in sitientibus aut siccis asperisque, secunda in Lyciae cedro. eodem et oenanthe pertinet; est autem vitis labruscae uva; colligitur, cum floret, id est cum optime olet, siccatur in umbra substrate linteo atque ita in cados conditur. praecipua ex Parapotamia, secunda ab Antiochia atque Laudicea Syriae, tertia ex montibus Medicis; haec utilior medicinae. quidam omnibus his praeferunt eam quae in Cypro insula nascitur. nam quae in Africa fit, ad medics tantum pertinet vocaturque massaris . omnis autem ex alba labrusca praestantior quam e nigra. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable