Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 12.4.p1
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Lanigeras Serum in mentione gentis eius narravimus , item Indiae arborum magnitudinem. unam e peculiaribus Indiae Vergilius celebravit hebenum, nusquam alibi nasci professus. Herodotus eam Aethiopiae intellegi maluit in tributi vicem regibus Persidis e materia eius centenas phalangas tertio quoque anno pensitasse Aethiopas cum auro et ebore prodendo. non omittendum id quoque, vicenos dentes elephantorum grandes, quoniam ita significavit , Aethiopas ea de causa pendere solitos. tanta ebori auctoritas erat urbis nostrae CCCX anno; tune enim auctor ille historiarum condidit Thuriis in Italia, quo magis mirum est quod eidem credimus, qui Padum amnem vidisset neminem ad id tempus Asiae Graeciaeque visum. cognita Aethiopiae forma — ut diximus, nuper allata Neroni principi —raram arborem Meroen usque a Syene fine imperii perDCCCCLXXXXVI p. nullamque nisi palmarum generis esse docuit. ideo fortassis in tributi auctoritate tertia res fuerit hebenus. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable