LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 13.10.p1

lat pliny elder phi001 perseus lat2

ibi et prunus Aegyptia, non dissimilis spinae proxime dictae, pomo mespili, maturescens bruma nec folia dimittens. lignum in pomo grande, sed corpus ipsum natura et copia messium instar incolis; purgatum enim tundunt servantque eius offas. silvestris fuit et circa Memphin regio tam vastis arboribus, ut terni non quirent circumplecti, unius peculiari miraculo, nec pomum propter usumve aliquem, sed eventum. facies est spinae , folia habet ceu pinnas, quae tactis ab homine ramis cadunt protinus ac postea renascuntur.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable