LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 13.12.p2

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Magna in latitudine earum differentia: XIII digitorum optimis, duo detrahuntur hieraticae, Fanniana denos habet, et uno minus amphitheatritica, pauciores Saitica, nec malleo sufficit; nam emporiticae brevitas sex digitos non excedit. praeterea spectatur in chartis tenuitas, densitas, candor, levor. primatum mutavit Claudius Caesar: nimia quippe Augustae tenuitas tolerandis non sufficiebat calamis; ad hoc tramittens litteras liturae metum adferebat ex aversis, et alias indecoro visu pertralucida. igitur e secundo corio statumina facta sunt, e primo subtemina. auxit et amplitudinem , pedali mensura. erat et cubitalis macrocollis, sed ratio deprehendit vitium, unius schidae revulsione plures infestante paginas. ob haec praelata omnibus Claudia, Augustae in epistulis auctoritas relicta; Liviana suam tenuit, cui nihil e prima erat, sed omnia e secunda.

Provenance