Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 13.12.p4
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Glutinum vulgare e pollinis flore temperatur fervente aqua, minimo aceti aspersu, nam fabrile cummisque fragilia sunt. diligentior cura mollia panis fermentati colat aqua fervente; minimum hoc modo intergerivi, atque etiam Nili lenitas superatur. cmne autem glutinum nec vetustius esse debet uno die nec recentius.— (postea malleo tenuatur et glutino percurritur, iterumque constricta erugatur atque extenditur malleo) — ita sint longinqua monimenta. Tiberi Gaique Gracchorum manus apud Pomponium Secundum vatem civemque clarissimum vidi annos fere post ducentos ; iam vero Ciceronis ac Divi Augusti Vergilique saepenumero videmus.