Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 13.17.p2
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Haec ibi natura arboris. est autem eodem nomine et herba et in Aegypto caulis in palustrium genere. recedentibus enim aquis Nili riuis provenit, similis fabae caule foliisque densa congerie stipatis, brevioribus tantum gracilioribusque . fructus in capite papaveri similis incisuris omnique alio modo; intus grana ceu milium. incolae capita in acervis putrefaciunt, mox separant lavando et siccata tundunt eoque pane utuntur. mirum est quod praeter haec traditur, sole occidente papavera ea comprimi et integi foliis, ad ortum autem aperiri, donec maturescant flosque, qui est candidus, decidat. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable