Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 13.21.p3
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Tragon et Asia fert sive scorpionem, veprem sine foliis, racemis rubentibus, ad medicinae usum. myricen et Italia, quam tamaricen vocat, Achaia autem bryan silvestrem. insigne in ea quod sativa tantum fert gallae similem fructum. in Syria et Aegypto copiosa haec est, cuius infelicia ligna appellamus, qua tamen in: eliciora sunt Graeciae. gignit enim arborem ostryn, quam et ostryam vocant, solitariam circa saxa aquosa, similem fraxino cortice et ramis, folio piris, paulo tamen longioribus crassioribusque ac rugosis incisuris, quae per tota discurrunt, semine hordeo simili et colore. materies est dura atque firma, qua in domum inlata difficiles 5 partus fieri produnt mortesque miseras. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable