LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 13.22.p4

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Et ferulam inter externas dixisse conveniat arborumque generi adscripsisse, quoniam quarundam naturae, sicuti distinguemus , lignum omne corticis loco habent forinsecus, ligni autem loco fungosam intus medullam ut sabuci , quaedam vero inanitatem ut harundines. ferula calidis nascitur locis atque trans maria, geniculatis nodata scapis. duo eius genera: nartheca Graeci vocant adsurgentem in altitudinem , nartheciam vero semper humilem. a genibus exeunt folia, maxima ut quaeque terrae proxima. cetera natura eadem quae anetho , et fructu simili. nulli fruticum levitas maior; ob id gestatu facilis baculorum usum senectuti praebet.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable