Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 13.7.p1
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Et Aegypto multa genera quae non aliubi, ante omnia ficus ob id Aegyptia cognominata. arbor moro similis folio, magnitudine, aspectu; pomum fert non ramis, sed caudice ipso, idque ficus est praedulcis sine granis interioribus , perquam fecundo proventu scalpendo tantum ferreis unguibus; aliter non maturescit. sed cum hoc factum est, quarto die demetitur alio subnascente, septeno ita numerosa partu per singulas aestates , multo lacte abundante. subnascitur , etiamsi non scalpatur, fetus quater aestate prioremque expellit inmaturum. maleries proprii generis inter utilissimas . caesa statim stagnis mergitur — hoc est eius siccari — et primo sidit, posted fluitare incipit, certoque eam sugit alienus umor, qui aliam omnem rigat. cum innatare coeperit , tempestivae haBet signum.