LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 13.9

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Aegyptus et perseam arborem sui generis habet, similem piro, folia retinentem. fertilitas adsidua eius, subnascente crastino fructu, maturitas etesiarum adflatu. pomum longius piro, inclusum amygdalae putamine et corio, colore herbido, sed ubi nux illi, huic prunum differens brevitate ac mollitia et, quamvis blandiatur praedulcis suavitas, innocuum . materies bonitate, firmitudine, nigritia quoque nihil differens a loto. simulacra et ex ea factitavere. non eadem gratia, quamquam fideli, materiae ex arbore quam balanum appellavimus, magna ex parte contortae ; navalis itaque tantum est. at e diverso cuci in magno honore, palmae similis , quando et eius foliis utuntur ad textilia. differt quod in bracchia ramorum spargitur. pomo magnitudo quae manum inpleat, colos fulvus, commendabili suco ex austero dulci. lignum intus grande firmaeque duritiae, ex quo velares detornant anulos. in eo nucleus dulcis, dum recens est; siccatus durescit ad infinitum, ut mandi non possit, nisi sit pluribus diebus maceratus. materies crispioris elegantiae et ob id Persis gratissima. nec minus spina celebratur in eadem gente duntaxat nigra, quoniam incorrupta etiam in aquis durat, ob id utilissima navium costis. candidae facile putrescunt . aculei spinarum et in foliis, semen in siliquis, quo coria perficiunt gallae vice. flos et coronis iucundus et medicamentis utilis . manat et cummis ex ea. sed praecipua utilitas quod caesa anno tertio resurgit. circa Thebas haec, ubi et que???cus et persea et oliva, CCC a Nilo so stadiis, silvestri tractu et suis fontibus riguo.

Provenance