Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 14.10.p1
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Non possunt iure dici vina quae Graeci deuteria appellant, Cato et nos loram, maceratis aqua viiaceis, sed tamen inter vina operaria numerantur. tria eorum genera: decima parte aquae addita quam musti expressa sit et ita nocte ac die madefactis vinaceis rursusque prelo subiectis; alterum, quo modo Graeci factitavere, tertia parte eius quod expressum sit addita aquae expressoque decocto ad tertias partes. tertium est faecibus vini expressum, quod faecatum Cato appellat. nullum ex his plus quam annui usus.