LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 14.13.p2

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Lautissima apud priscos vina erant murrae odore condita, ut apparet in Plauti fabulis, quamquam in ea quae Persa inscribitur et calamum addi iubet. ideo quidam aromatite delectatos maxime credunt. sed Fabius Dossennus his versibus decernit: Mittebam vinum pulchrum, murrinam, et in Acharistione: Panem et polentam, vinum murrinam.Scaevolam quoque et L. Aelium et Ateium Capitonem in eadem sententia fuisse video, quoniam in Pseudolo sit: Quod si opus est, ut dulce promat indidem,ecquid habet ? —Rogas?Murrinam, passum, defrutum, mella, quibus apparent non inter vina modo murrinam, sed inter dulcia quoque nominatum.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable