Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 14.14
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Apothecas fuisse et diffundi solita vina anno DCXXXIII urbis apparet indubitato Opimiani vini argumento. iam intellegentis suum bonum Italiae nondum tamen ista genera in claritate erant; itaque omnia tune genita unum habent consulis nomen. sic quoque postea diu transmarina in auctoritate fuerunt et ad avos usque nostros, quin et Falerno iam reperto, sicut apparet ex illo comico versu: Quinque Thasi vini depromam, bina Falerni. P. Licinius Crassus L. Iulius Caesar censores anno urbis conditae DCLXV edixerunt, ne quis vinum Graecum, Aminniumque octonis aeris singula quadrantalia venderet. haec enim verba sunt. tanta vero Graeco vino gratia erat, ut singulae potiones in convictu darentur. quibus vinis auctoritas fuerit sua iuventa, M. Varro his verbis tradit: L. Lucullus puer apud patrem numquam lautum convivium vidit, in quo plus semel Graecum vinum daretur: ipse cum rediit ex Asia, milia cadum congiarium divisit amplius centum. C. Sentius, quem praetorem vidimus, Chium vinum suam domum inlatum dicebat tum primum, cum sibi cardiaco medicus dedisset: Hortensius super X cadum heredi reliquit. hactenus Varro.