LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 14.16.p6

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Aromatiten quoque invenio factitatum tantum non unguentorum compositione, primo ex murra, ut diximus, mox et nardo Celtico, calamo, bitumine, offis in mustum aut dulce vinum deiectis, alibi calamo, iunco, costo, nardo Syriaco, amomo, casia , cinnamo, croco, palma, asaro , similiter in offa. apud alios nardi etiam et malobathri selibris in musti congios duos additis, qualia nunc quoque fiunt pipere et melle addito, quae alii condita, alii piperata appellant. invenitur et nectarites ex herba quam alii Helenion, alii Medicam, alii symphyton, alii Idaeam , alii Orestion, alii nectariam vocant, radice ponderis $X$ L in sextarios sex musti addita, similiter in linteo. ex ceteris herbis fit absinthites in XL sextariis musti absinthi Pontici libra decocta ad tertias partes vel scopis absinthi in vinum additis. similiter hyssopites e Cilicio hyssopo unciis tribus in duos congios musti coiectis aut tusis in vinum. fiunt utraque et alio modo, circa radices vitium sato. sic et elleboriten fieri ex veratro nigro Cato docet. sic fit et scammonites , mira vitium natura saporem alienum in se trahendi, quare et salicem redolent Patavinorum in palustribus vindemiae. sic et elleborum seritur in Thaso aut cucumis silvester aut scammonia, quod vinum phthorium vocatur, quoniam abortus facit.

Provenance