Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 14.17.p1
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Fit vinum et ex aqua ac melle tantum. quinquennio ad hoc servari caelestem iubent. alii prudentiores statim ad tertias partes decocunt et tertiam veteris mellis adiciunt, dein XL diebus canis ortu in sole habent. alii diffusa ita decimo die obturant. hoc vocatur hydromeli et vetustate saporem vini adsequitur, nusquam laudatius quam in Phrygia. quin et acetum melle temperabatur: adeo nihil intemptatum vitae fuit. oxymeli hoc vocarunt, mellis decem libris, aceti veteris heminis quinque, salis marini libra, aquae pluviae sextariis quinque suffervefactis deciens, mox elutriatis atque ita inveteratis. omnia ab Themisone summo auctore damnata. et Hercules coactus usus eorum videri potest, nisi si quis naturae opus esse credit aromatiten et ex unguentis vina conposita aut ut biberentur genuisse eam frutices. ita sunt cognitu iucunda sollertiae humanae nomine omnia exquirentis. nihil quidem ex iis anno durare, praeterquam quae vetustate ipsa fieri diximus, et plura ne tricenis quidem diebus, non erit dubium. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable