Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 14.18.p1
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Sunt et in vino prodigia. dicitur in Arcadia fieri quod fecunditatem feminis inportet, viris rabiem, at in Achaia maxime circa Ceryniam abigi partum vino atque etiam si uvam edant gravidae, cum differentia in gustatu non sit. Troezenium vinum qui bibant negantur generare. Thasios duo genera vini diversa facere proditur, quo somnus concilietur, alterum vero quo fugetur. apud eosdem vitis theriaca vocatur, cuius et vinum et uva contra serpentium ictus medetur; libanodes turis odore, ex qua diis prolibant . e diverso aspendios damnata aris; ferunt eam nec ab alite ulla attingi. Thasiam uvam Aegyptus vocat apud se praedulcem, quae solvit alvum; est contra Lycia, quae solutam firmat. Aegyptus et ecbolada habet abortus facientem . vina in apothecis canis ortu mutantur quaedam posteaque restituuntur sibi. sic et mari navigate, cuius iactatus iis quae duraverint tantum vetustatis adicere sentitur, quantum habuerint. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable