Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 14.2.p5
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Insignes iam colore inter purpureas nigrasque helvolae saepius variantes et ob id varianae a quibusdam appellatae. praefertur in iis nigrior; utraque alternis annis fertilis, sed melior vino, cum parcior. et praeciae duo genera magnitudine acini discernuntur, quibus materies plurima uvaque ollis utilissima; folium apio simile . baliscam Dyrrachini celebrant, Hispaniae coccolobin vocant. rarior uva, aestus austrosque tolerat, capiti inimica, copia larga. Hispaniae duo genera eius faciunt, unum oblongo acino, alterum rotundo ; novissimas vindemiant. quo dulcior est coccolobis, hoc melior. sed et austera transit in dulcem vetustatem, et quae dulcis fuit in austeritatem; tune Albano vino aemulantur . tradunt vesicae vitiis utilissimum ex iis potum. albuelis summis arboribus fertilior est, visulla imis; quam ob rem circa easdem satae diversitate naturae locupletant. inerticulam e nigris appellavere, iustius sobriam dicturi, inveterato praecipue commendabilem vino, sed viribus innoxiam , si quidem temulentiam sola non facit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable