LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 14.2.p7

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Aestus fert spionia, quam quidam spineam vocant, autumnisque imbribus pinguescit; quin immo nebulis una alitur, ob id Ravennati agro peculiaris. vennunculam inter optime deflorescentes e ollis aptissimam Campani malunt surculam vocare, alii scapulam, Tarracina Numisianam, nullas vires proprias habentem, sed totam perinde ac solum valeat, Surrentinis tamen efficacissimam testis Vesuvio tenus. ibi enim Murgentina e Sicilia potentissima, quam Pompeianam aliqui vocant, laeto demum feracem, sicut horconia in Campania tantum. e diverso arceraca, Vergilio argitis dicta, ultro solum laetius facit, ipsa contra imbres et senectam fortissima, vino quidem vix annua ac vilitatis cibariae, sed ubertate praecipua . tolerat et annos mettica, contra omne sidus firmissima, nigro acino, vinis in vetustate rufescentibus.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable