Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 14.20.p1
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Arborum suco manantium picem resinamque aliae ortae in oriente, aliae in Europa ferunt. quae interest Asia utrimque quasdam habet. in oriente optimam tenuissimamque terebinthi fundunt, dein lentisci, quam et mastichen vocant, postea cupressi, acerrimam sapore, liquidam omnes et tantum resinam, crassiorem vero et ad pices faciendas cedrus. Arabica resina alba est, acri odore, difficilis coquenti , Iudaea callosior et terebinthina quoque odoratior, Syriaca Attici mellis similitudinem habet. Cypria antecedit omnes, item melleo colore, carnosa. Colophonia, praeter ceteras fulva, si teratur, alba fit, gravior odore; ob id non utuntur ea unguentarii. in Asia quae fit e picea, admodum candida, psagdas vocatur. resina omnis dissolvitur oleo — quidam et creta figulinarum hoc fieri arbitrantur —, pudetque confiteri maximum iam honorem eius esse in evellendis virorum corpori pilis. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable