LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 14.20.p3

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Pix in Italia ad vasa vino condendo maxime probatur Bruttia. fit e piceae resina, in Hispania autem e pinastris minime laudata. est enim resina earum amara et arida et gravi odore. differentiam rationemque faciendi proximo volumine demonstrabimus inter arbores feras. vitia praeter supra dicta acor aut fumidum virus, picis autem adustio; experimentum vero, si fragmenta subluceant ac sub dente lentescant acore iucundo. Asia picem Idaeam maxime probat , Graecia Piericam, Vergilius Naryciam. diligentiores admiscent nigram mastichen, quae in Ponto bitumini similis gignitur, et iris radicem oleumque. nam ceram accipientibus vasis conpertum vina acescere. sed transferre in ea vasa, in quibus acetum fuerit, utilius quam in ea, in quibus dulce aut mulsum. Cato iubet vina concinnari — hoc enim utitur verbo — cineris lixivi cum defruto cocti parte quadr agesimain culleum vel salis sesquilibra, interim et tuso marmore. facit et sulpuris mentionem, resinae vero in novissimis . super omnia addi maturescente iam vino iubet mustum, quod ille tortivum appellat, nos intellegimus novissime expressum. et addi scimus tinguendi gratia colores, ut pigmentum aliquod vini, atque ita pinguius fieri. totveneficiis placere cogitur, et miramur noxium esse! in vitium inclinantis experimentum est lamnae plumbeae mutatus in eo colos.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable