Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 14.20.p4
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Proprium autem inter liquores vino mucescere aut in acetum verti, extantque medicinae volumina. faex vini siccata recipit ignes ac sine alimento per sese flagrat. cinis eius nitri naturam habet easdemque vires, hoc amplius quod pinguior sentitur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable