Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 14.5
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Vino natura est hausto accendendi calore viscera intus, foris infuso refrigerandi. nec alienum fuerit commemorare hoc in loco quod Androcydes sapientia clarus ad Alexandrum Magnum scripsit, intemperantiam eius cohibens: Vinum poturus, rex, memento bibere te sanguinem terrae. Cocita hominis venenum est, cicutae vinum. quibus praeceptis ille si obtemperavisset, profecto amicos in temulentia non interemisset, prorsus ut iure dici possit , neque viribus corporis utilius aliud neque voluptatibus perniciosius, si modus absit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable