Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 14.6.p1
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Genera autem vini alia aliis gratiora esse quis dubitet aut non ex eodem lacu aliud praestantius altero germanitatem praecedere sive testa sive fortuito eventu? quam ob rem de principatu se quisque iudicem statuet. lulia Augusta LXXXVI annos vitae Pucino vino rettulit acceptos , non alio usa . gignitur in sinu Hadriatici maris non procul Timavo fonte saxoso colle, maritimo adflatu paucas coquente amphoras; nec aliud aptius medicamentis indicatur. hoc esse crediderim quod Graeci celebrantes miris laudibus Praetetianum appellaverint ex Hadriatico sinu. Divus Augustus Setinum praetulit cunctis et fere secuti principes, confessa propter experimenta, non temere cruditatibus noxiis ab ea saliva. nascitur supra Forum Appi. antea Caecubo erat generositas celeberrima in palustribus populetis sinu Amynclano, quod iam intercidit incuria coloni locique angustia , magis tamen fessa Neronis, quam a Baiano lacu Ostiam usque navigabilem incohaverat .