LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 14.6.p3

lat pliny elder phi001 perseus lat2

At tertiam palmam varie venere Albana urbi vicina, praedulcia ac rara in austero, item Surrentina in vineis tantum nascentia, convalescentibus maxime probata propter tenuitatem salubritatemque. Tiberius Caesar dicebat consensisse medicos ut nobilitatem Surrentino darent; alioqui esse generosum acetum; C. Caesar, qui successit illi, nobilem vappam. certant Massica atque a monte Gauro Puteolos Baiasque prospectantia. nam Falerno contermina Statana ad principatum venere non dubie palamque fecere sua quibusque terris tempora esse , suos rerum proventus occasusque. iuncta iis praeponi solebant Calena et quae in vineis arbustisque nascuntur Fundana et alia ex vicinia urbis, Veliterna, Privernatia . nam quod Signiae nascitur, austeritate nimia continendae utile alvo, inter medicamina numeratur.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable