LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 14.6.p5

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Ex reliquis autem a supero maria Praetutia atque Ancone nascentia, et quae a palma una forte enata palmensia appellavere, in mediterraneo vero Caesenatia ac Maecenatiana , in Veroniensi item Raetica , Falernis tantum postlata a Vergilio, mox ab intimo sinu maris Hadriana, ab infero autem Latiniensia, Graviscana , Statoniensia . Etruriae Luna palmam habet, Liguriae Genua, inter Pyrenaeum Alpesque Massilia gemino sapore, quando et condiendis aliis pinguius gignit, quod vocat sucosum. Baeterrarum intra Gallias consistit auctoritas. de reliquis in Narbonensi genitis adseverare non est, quoniam officinam eius rei fecere tinguentes fumo, utinamque non et herbis ac medicaminibus noxiis! quippe etiam aloe mercator saporem coloremque adulterat.

Provenance