Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 15.1.p2
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Genera earum tria dixit Vergilius, orchites et radios et posias, nec desiderare rastros aut falces ullamve curam. sine dubio et in iis solum maxime caelumque refert. verum tamen et tondentur, cum et vites, atque etiam interradi gaudent. consequens earum vindemia est arsque vel maior olei musta temperandi. ex eadem quippe oliva differunt suci. primum omnium crudadat atque nondum inchoatae maturitatis; hoc sapore praestantissimum. quin et ex eo prima unda preli lautissima ac deinde per deminutiones, sive in sportis prematur sive, ut nuper inventum est, exilibus regulis pede incluso. quanto maturior baca, tanto pinguior sucus minusque gratus. optima autem aetas ad decerpendum inter copiam bonitatemque incipiente baca nigrescere, cum vocant druppas, Graeci vero drypetidas. cetero distattum, maturitas illa in torcularibus fiat an ramis, rigua fuerit arbor an suo tantum baca suco nihilque aliud quam rores caeli biberit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable