LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 15.11.p1

lat pliny elder phi001 perseus lat2

His proxima amplitudine mala quae vocamus cotonea et Graece cydonea, e Creta insula advecta. incurvatos trahunt ramos prohibentque crescere parentem. plura eorum genera: chrysomela incisuris distincta, colore ad aurum inclinato, qui candidior nostratia cognominat, odoris praestantissimi. est et Neapolitanis suus honos. minora ex eodem genere struthea odoratiusvibrant, serotino proventu,. praecoci vero mustea. strutheis autem cotonea insita suum genus fecere Mulvianum, quae sola ex iis vel cruda manduntur , iam et virorum salutatoriis cubiculis inclusa ac simulacris noctium consciis inposita. sunt praeterea parva silvestria, e strutheis odoratissima et in saepibus nascentia.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable