LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 15.15.p3

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Turbinatior piris figura. in iis serotina ad hiemes usque in matre pendent gelu maturescentia Graeca, ampullacea , laurea, sicut in malis Amerina, Scaudiana. conduntur vero pira ut uvae ac totidem modis, neque aliud in cadis praeterquam pruna. e pomis proprietas piris quae vini, similiterque in aegris medentes cavent. e vino et aqua cocuntur atque pulmentari vicem inplent, quod non alia praeter cotonea ac struthea.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable