Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 15.24.p3
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Aliud corpus et terrestribus fragis, aliud congeneri eorum unedoni, quod solum pormum simul e frutice terraeque gignitur. arbor ipsa fruticosa. fructus anno maturescit , pariterque floret subnascens et prior coquitur. mas sit an femina sterilis, inter auctores non constat. pomum inhonorum, ut cui nomen ex argument sit unum tantum edendi. duobus tamen his nominibus appellant Graeci comaron et memaecylon, quo apparet totidem esse genera; et apud nos alio nomine arbutus vocatur. Iuba auctor est quinquagenum cubitorum altitudine in Arabia esse eas. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable