LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 15.25

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Cerasi ante victoriam Mithridaticam L. Luculli non fuere in Italia, ad urbis annum DCLXXX. is primum invexit e Ponto, annisque CXX trans oceanum in Britanniam usque pervenere; eadem [ut diximus] in Aegypto nulla cura potuere gigni. cerasorum Aproniana maxime rubent, nigerrima sunt Lutatia, Caeciliana vero et rotunda. lunianis gratus sapor, sed paene tantum sub arbore sua, adeo teneris, ut gestatum non tolerent. principatus duracinis quae Pliniana Campania appellat, in Belgica vero Lusitanis , in ripis etiam Rheni. tertius iis colos e nigro ac rubenti viridique, similis maturescentibus semper. minus quinquennium est quod prodiere quae vocant laurea, non ingratae amaritudinis, insitae in lauru. sunt et Macedonica, parvae arboris raroque tria cubita excedentis, et minore etiamnum frutice chamaecerasi. inter prima hoc e pomis colono gratiam annuam refert. septentrione frigidisque gaudet, siccatur etiam sole conditurque ut oliva cadis.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable