LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 15.5

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Nunc dicentur Catonis placita de olivis. in calido et pingui solo radium maiorem, Sallentinam, orchitem, posiam, Sergianam, Cominianam, albiceram seri iubet adicit15 que singulari prudentia: quam earum in iis locis optimam esse dicent, in frigido autem et macro Liciniam. pingui enim aut ferventi vitiari eius oleum arboremque ipsa fertilitate consumi, musco praeterea et rubore infestari. spectare oliveta in favonium loco exposito solibus censet, nec alio ullo modo laudat.

Provenance