Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 16.10.p1
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Scandula e robore aptissima, mox e glandiferis aliis fagoque, facillima ex omnibus, quae resinam ferunt, sed minime durans praeterquam e pino. scandula contectam fuisse Romam ad Pyrrhi usque helium annis CCCCLXX Cornelius Nepos auctor est. silvarum certe distinguebatur insignibus, Fagutali love etiam nunc ubi lucus fageus fuit, porta Querquetulana, colle in quem vimina petebantur, totque lucis, quibusdam et geminis. Q. Hortensius dictator, cum plebes secessisset in Ianiculum , legem in aesculeto tulit, ut quod ea iussisset omnes Quirites teneret.