Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 16.10.p4
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Pinaster nihil est aliud quam pinus silvestris minor altitudine et a medio ramosa, sicut pinus in vertice . copiosiorem dat haec resinam quo dicemus modo. gignitur et in planis. easdem arbores alio nomine esse per oram Italiae quas tibulos vocant,plerique arbitrantur, sed graciles succinctioresque et enodes liburnicarum ad usus, paene sine resina. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable