Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 16.12.p1
lat pliny elder phi001 perseus lat2
non omittendum apud eosdem zopissam vocari derasam navibus maritimis picem cum cera, nihil non experiente vita, multoque efficaciorem ad omnia, quibus pices resinaeque prosunt, videlicet adiecto salis callo.