Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 16.15
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Acer eiusdem fere amplitudinis, operum elegantia ac subtilitate citro secundum. plura eius genera: album, quod praecipui candoris, vocatur Gallicum in transpadana Italia transque Alpes nascens. alterum genus crispo macularum discursu, qui cum excellentior fuit, a similitudine caudae pavonum nomen accepit, in Histria Raetiaque praecipuum. e viliore genere crassivenium vocatur . Graeci situ discernunt, campestre enim candidum esse nec crispum—quod glinon vocant—, montanum vero crispius duriusque, etiamnunc e mascula crispius ad lautiora opera, tertium genus zygian rubentem, fissili ligno, cortice livido, scabro. hoc alii generis proprii esse malunt et Latine carpinum appellant.