LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 16.16.p1

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Pulcherrimum vero est bruscum, multoque excellentius etiamnum molluscum. tuber utrumque arboris eius, bruscum intortius crispum, molluscum simplicius sparsum et, si magnitudinem mensarum caperet, haud dubie praeferretur citro; nunc intra pugillares lectorumque solidos aut lamnas raro usu spectatur. e brusco fiunt et mensae nigrescentes. reperitur et in alno tuber, tanto deterius, quantum ab acere alnus ipsa distat. aceris mares prius florent. etiamnum in siccis natae praeferuntur aquaticis , sicut et fraxini. est trans Alpes arbor simillima aceri albo materie, quae vocatur staphylodendron. fert siliquas et in iis nucleos sapore nucis abellanae.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable