LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 16.16.p2

lat pliny elder phi001 perseus lat2

In primis vero materies honorata buxo est raro crispanti nec nisi radice, de ceteo..... levisque est materiae, set lentore quodam et duritie ac pallore commendabilis , ipsa vero arbor et topiario opere. tria eius genera: Gallicum, quod in metas emittitur amplitudinemque proceriorem. oleastrum, in omni usu damnatum, gravem praefert odorem. tertium genus nostratis vocant, e silvestri, ut credo, mitigatum satu, diffusius et densitate parietum, virens semper ac tonsile. buxus Pyrenaeis ac Cytoriis montibus plurima et Berecyntio tractu, crassissima in Corsica, flore non spernendo, quae causa amaritudinis mellis. semen cunctis animantibus invisum. nec in Olympo Macedoniae gracilior, sed brevis. amat frigida, aprica. in igni quoque duritia quae ferro, nec flamma nec carbone utili.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable