LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 16.17

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Inter has atque frugiferas materie vitiumque amicitia accipitur ulmus. Graeci duo genera eius novere: montanam quae sit amplior, campestrem quae fruticosa. Italia Atinias vocat excelsissimas et ex iis siccan eas praefert, quae non sint riguae, alterum genus Gallicas, tertium nostrates, densiore folio et ab eodem pediculo numerosiore, quartum silvestre. Atiniae non ferunt samaram —ita vocatur ulmi semen—, omnesque radicum plantis proveniunt, reliquae semine.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable