Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 16.18.p2
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Aquas odere cupressi, iuglandes, castaneae, laburnum . Alpina et haec arbor, nec vulgo nota, dura ac candida materie, cuius florem cubitalem longitudine apes non adtingunt. odit et quae appellatur Iovis barba, in opere topiario tonsilis et in rotunditatem spissa, argenteo folio. non nisi in aquosis proveniunt salices, alni, populi, siler, ligustra tesseris utilissima, item vaccinia Italiae in aucupiis sata, Galliae vero etiam purpurae tinguendae causa ad servitiorum vestes. quaecumque communia sunt montibus planisque, maiora fiuntet aspectu pulchriora quae in campestribus, meliora autem fructu, materie crispiora quae in montibus, exceptis malis pirisque. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable