Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 16.21
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Silvestrium generis folia non decidunt abieti, larici, pinastro, iunipero, cedro, terebintho, buxo, ilici, aquifolio, suberi, taxo, tamarici. inter utraque genera sunt andrachle in Graecia et ubique unedo; reliqua enim folia decidunt iis praeterquam in cacuminibus. non decidunt autem et in fruticum genere cedro cuidam, rubo, calamo. in Thurino agro, ubi Sybaris fuit, ex ipsa urbe prospiciebatur quercus una numquam folia demittens nec ante mediam aestatem germinans; idque mirum est, Graecis auctoribus proditum, apud nos postea sileri. nam locorum tanta vis est, ut circa Memphim Aegypti et in Elephantine Thebaidis nulli arborum decidant, ne vitibus quidem. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable