LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 16.22.p1

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Ceterae omnes extra praedictas—etenim enumerare longum est—folia deperdunt, observatumque non arescere nisi tenuia et lata et mollia, quae vero non decidant, callo crassa et angusta esse. falsa definitio est non decidere iis, quarum pinguior sucus sit. quis enim potest in ilice intellegere? decidere Timaeus mathematicus sole scorpionem transeunte sideris vi et quodam veneno aëris putat. cur ergo non eadem causa adversum omnes polleat, iure miremur. cadunt plurimis autumno, quaedam amittunt tardius atque in hiemes prorogant moras, neque interest maturius germinasse, utpote cum quaedam primae germinent et inter novissimas nudentur, ut amygdalae , fraxini, sabuci, morus autem novissima germinet, cum primis folia demittat. magna et in hoc vis soli. prius decidunt in siccis macrisque, et vetustae prius arbori , multis etiam antequam maturescat fructus, ut serotinae fico et hibernae piro et malo, granatumque est pomum tali tantum aspici in matre. neque iis autem, quae semper retinent comas, eadem folia durant subnascentibus alis; tum arescunt vetera, quod evenit circa solstitia maxime.

Provenance