LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 16.25.p1

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Ordo autem naturae annuus ita se habet: primus est conceptus flare incipiente vento favonio, ex a. d. fere VI idus Febr. hoc maritantur vivescentia e terra, quippe cum etiam equae in Hispania, ut diximus. hic est genitalis spiritus mundi a fovendo dictus, ut quidam existimavere . flat ab occasu aequinoctiali ver inchoans. catlitionem rustici vocant, gestiente natura semina accipere eaque animam ferente omnibus satis. concipiunt variis diebus et pro sua quaeque natura alia protinus, ut animalia , tardius aliqua et diutius gravida partus gerunt, quod germinatio ideo vocatur. pariunt vero, cum florent, flosque ille ruptis constat utriculis; educatio in pomo est.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable