Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 16.25.p2
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Haec et germinatio laborarborum, flos est pleni veris indicium et anni renascentis, flos gaudium arborum. tunc se novas aliasque quam sunt ostendunt, tunc variis colorum picturis in certamen usque luxuriant. sed hoc negatum plerisque; non enim omnes florent, et sunt tristes quaedam quaeque non sentiant gaudia annorum. nam neque ilex, picea, larix, pinus ullo flore exhilarantur natalesve pomorum annuos versicolori nuntio promittunt, nec fici atque caprifici; protinus enim fructum pro flore gignunt. in ficis mirabiles sunt et abortus qui numquam maturescunt. nec iuniperi florent. quidam earum duo genera tradunt: alteram florere nec ferre, quae vero non floreat ferre protinus bacis nascentibus, quae biennio haereant . sed id falsum, omnibusque his dura facies semper. sic et hominum multis fortuna sine flore est. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable