Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 16.27.p1
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Sunt et biferae in isdem; in Ceo insula caprifici triferae sunt; primo fetu sequens evocatur, sequenti tertius. hoc fici caprificantur. et caprifici autem ah adversis foliis nascuntur. biferae et in malis ac piris quaedam, sicut et praecoces. mains silvestris bifera. sequens eius fructus post arcturum, in apricis maxime. vites quidem et triferae sunt, quas ob id insanas vocant, quoniam in his alia maturescunt, alia turgescunt, alia florent. M. Varro auctor est vitem fuisse Zmyrnae apud Matroon triferam et malum in agro Consentino. hoc autem evenit perpetuo in Venesi Africae agro, de quo plura alias. ea est soli fertilitas. trifera est et cupressus. namque bacae eius colliguntur mense Ianuario et Maio et Septembri, ternasque earum gerit magnitudines. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable