Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 16.27.p2
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Est vero et in ipsis arboribus etiam onustis peculiaris differentia. summa sui parte fertiliores arbutus, quercus, inferiore iuglandes, fici mariscae. omnes quo magis senescunt , hoc maturius ferunt, et in apricis locis nec pingui 20 terra. silvestria omnia tardiora. quaedam ex his omnino nec maturescunt. item quae subarantur aut quae ablaqueantur celeriora neglectis. haec et fertiliora.