LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 16.27.p3

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Est etiamnum aetatis differentia. amygdala enim et pirus in senecta fertilissimae, ut et glandiferae et quoddam genus ficorum, ceterae in iuventa tardiusque maturantes, quod maxime notatur in vitibus. vetustioribus enim vinum melius, novellis copiosius. celerrime vero senescit et in senecta deteriorem fructum gignit malus. namque et minora poma proveniunt et vermiculis obnoxia; quin et in ipsa arbore nascuntur. ficus sola ex omnium arborum fetu maturitatis causa medicatur, iam quidem et portentis, quoniam maiora sunt pretia praeposteris. omnia autem celerius senescunt praefecunda. quin et protinus moriuntur aliqua caelo fecunditatem omnem eblandito, quod maxime vitibus evenit.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable