LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 16.36.p4

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Harundo omnis ex una stirpe numerosa, atque etiam recisa fecundius resurgit. radix natura vivax, geniculata et ipsa. folia Indicis tantum brevia, omnibus vero a nodo orsa conplexu tenues per ambitum inducunt tunicas, atque a medio internodio cum plurimum desinunt vestire procumbuntque . latera harundini calamoque in rotunditate bina, super nodos alterno semper inguine, ut alterum a dextera fiat, alterum superiore geniculo ab laeva per vices. inde exeunt aliquando rami, qui sunt calami tenues.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable